THLADIAS seu THLASIAS

THLADIAS seu THLASIAS
THLADIAS, seu THLASIAS
ex Graeco Θλαδίας dicitur, cui testiculi contusi conquaslatique sunt; Sicut Thlibiae dicti, Graece Θλιβίαι, quibus il contriti. Quod fiebat in infantia fotu calidae aquae et manuum attritione, donec evanescerent, ut hôc pactô pretiosiores eslent, et in Principum delitiis. Sic Earini meminit, sine ulla profusione sanguinis, generandi potestate spoliati, Statius, l. 3. Sylv. 4. v. 70.
--- Haud ulli puerum mollire potestas
Credita, sedtacita iuvenis Phoebeius arte
Leniter, haud ullo concussum vulnere, corpus
De sexu transire iubet ---
Atque hi, quia sanitatis spem habebant, adoptandi, imo et matrimonium contrahendi habebant facultatem, l. si serva. § si spadom, ff. de iure dot, Verum et is castrandi modus Domitiani Lege inhibitus est, uti ex Statii loco paret. Alias enim herbis quoque eunuchi fiebant, Plin. l. 19. c. 8. aliterque uti supra diximus locô non unô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”